monumenta.ch > Plinius > sectio 123

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 122
{XXV} Arborum suco manantium picem resinamque aliae ortae in oriente, aliae in Europa ferunt. quae interest Asia utrimque quasdam habet. in oriente optimam tenuissimamque terebinthi fundunt, dein lentisci, quam et mastichen vocant, postea cupressi, acerrimam sapore, liquidam omnes et tantum resinam, crassiorem vero et ad pices faciendas cedrus. Arabica resina alba est, acri odore, difficilis coquenti, Iudaea callosior et terebinthina quoque odoratior, Syriaca Attici mellis similitudinem habet.